Messa da Requiem

I. REQUIEM
Coro
Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus, Deus in Sion,
et tibi redettur votum in Jerusalem,
exaudi orationem meam,
ad te omnis caro veniet.
Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
 
Quartetto e coro
Kyrie eleison;
Christe eleison;
Kyrie eleison..
 
II. DIES IRAE
Coro
Dies irae, dies illa,
solvet saeculum in favilla,
teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus,
quando judex est venturus,
cuncta stricte discussurus.
 
Tuba mirum spargens sonum,
per sepulchra regionum,
coget omnes ante thronum.
 
Basso
Mors stupebit et natura,
cum resurget creatura,
judicanti responsura.
 
Mezzo Soprano e Coro
Liber scriptus proferetur,
in quo totum continetur,
unde mundus judicetur.
Judex ergo, cum sedebit,
quidquid latet, apparebit,
nil inultum remanebit.
 
Coro
Dies irae, dies illa,
solvet saeclum in favilla,
teste David cum Sibylla.

Soprano, Mezzo Soprano e Tenore
Quid sum miser tunc dicturus,
quem patronum rogaturus,
cum vix justus sit securus?
 
Quartetto e Coro
Rex tremendae majestatis,
qui salvandos salvas gratis,
salva me, fons pietatis.
 
Soprano e Mezzo Soprano
Recordare Jesu pie,
quod sum causa tuae viae,
ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus,
redemisti crucem passus,
tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultionis,
donum fac remissionis,
ante diem rationis.
 
Tenore
Ingemisco, tamquam reus,
culpa rubet vultus meus,
supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti,
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem didisti.
Preces meae non sunt dignae,
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne!
Inter oves locum praesta,
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.
 
Basso e Coro
Confutatis maledictis,
flammis acribus addictis,
voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis,
cor contritum quasi cinis,
gere curam mei finis.
 
Coro
Dies irae, dies illa,
solvet saeclum in favilla,
teste David cum Sibylla.
 
Quartetto e Coro
Lacrymosa dies illa,
qua resurget ex favilla,
judicandus homos reus.
Huic ergo parce Deus.
Pie Jesu Domine,
dona eis requiem. Amen.
 
 
III. OFFERTORIUM
Quartetto
Domine Jesu Christe, Rex gloriae,
libera animas omnium fidelium
defunctorum de poenis inferni
et de profundo lacu..
Libera eas de ore leonis,
ne absorbeat eas tartarus,
ne cadant in obscurum:
Sed signifer sanctus Michael
repraesentet eas in lucem sanctam,
quam olim Abrahae promisisti
et semini ejus.
 
Hostias et preces tibi,
Domine, laudis offerimus.
Tu suscipe pro animabus illis,
quarum hodie memoriam facimus;
Fac eas, Domine,
de morte transire ad vitam,
quam olim Abrahae promisisti
et semini ejus..
Libera animas omnium fidelium
defunctorum de poenis inferni.
Fac eas de morte transire ad vitam.

IV. SANCTUS
Due Cori
Sanctus, sanctus, sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra
gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus, qui venit
in nomine Domini.
Hosanna in excelsis!
 
V. AGNUS DEI
Soprano, Mezzo Soprano e Coro
Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi,
dona eis requiem.
Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi,
dona eis requiem sempiternam.

VI. COMMUNIO
Mezzo Soprano, Tenore e Basso
Lux aeterna luceat eis, Domine,
cum sanctis tuis in aeternum,
quia pius es.
Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis,
cum sanctis tuis in aeternum,
quia pius es.

VII. RESPONSORIUM
Soprano e Coro
Libera me, Domine, de morte aeterna,
in die illa tremenda,
quando coeli movendi sunt et terra,
dum veneris judicare
saeculum per ignem.
Tremens factus sum ego et timeo,
dum discussio venerit
atque ventura ira,
quando coeli movendi sunt et terra.
 
Dies irae, dies illa,
calamitatis et miseriae,
dies magna et amara valde,
dum veneris judicare
saeculum per ignem.
Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
 
Libera me, Domine, de morte aeterna,
in die illa tremenda,
quando coeli movendi sunt et terra,
dum veneris judicare
saeculum per ignem.